/273/ EXERCITATIO XL
Auctoris sententiam de monstris continet.
Dico primo, monstruosum animal dici,
cui deest aliquid ex sua natura debitum,
ut caecus, mutus, claudus, etc., vel cui superest
quicquam, ut sedigiti, gibberi, etc., vel
cui deest in una, in altera vero corporis parte
superat aliquid, ut homo habens crura quatuor,
caput unum sine auribus, vel cui neque
deest, neque superest, sed vel diversis speciebus
compositum est, ut homo taurino capite,
vel ex una tantum specie a progenitoribus
tamen diversa, ut si mulier pareret elephantem,
quod contigisse legimus in Historia
Pliniana, in libro 7., cap. 3.
Dico secundo, horum et similium monstrorum
causas esse sex. Prima est inusitata et
inordinata libido: «Quoad monstruositatem ‑ inquit
Albertus De secretis mulierum, cap. 6., fol. [...], paragrapho
102., impresso Lugduni ‑ multum operatur inordinatus
coitus. Si enim masculus inordinate iacet
cum foemella, monstrum facit in Natura. Narratur
enim de quodam, qui lateraliter iacuit super foemellam
tempore coitus et foemella generavit puerum
in uno latere curvum et in pede claudum et causa
huius ex inordinatione coitus processit».